

Liber Leviticus*
Caput 12: Versus 4
Triginta tribus diebus,etc.[ID.]septem additis, etc., usque ad incertum est enim an feminam, an marem pariant.[AUG., quaest. 40 in Levit.]Quae differentia est inter septem dies, etc., usque ad in feminae octoginta.Omne sanctum non tanget.Quid sanctuarium vult intelligere cum tabernaculum nonnisi sacerdotes debeant ingredi, et usque ad velum secundi: ultra velum autem, ubi erat arca, summus tantum sacerdos introibat? Forte ante tabernaculum, ubi altare sacrificiorum est, potuit dici sanctuarium. Nam saepe sanctus locus appellatur etiam atrium, cum dicitur:In loco sancto edent ea.Illuc forsitan intrabant mulieres dona sua offerentes, quae altari imponerent.